II. classis
Vespera de sequenti.
O Altitúdo divitiárum sapiéntiæ, † et sciéntiæ Dei, quam incomprehensibília sunt iudícia eius, * et investigábiles viæ eius!
Orémus.
Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti: † infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum; * ut te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quæ omne desidérium súperant, consequámur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: † qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, * per ómnia sǽcula sæculórum.